Sunday, June 30, 2013

De conventiculo Julio in Puncta Loma.


Concordantibus tribus saltem gladiatoribus, fiet conventiculum Julium, amici carissimi. Melius attamen mihi videtur prope Oceanum congregari, ut vitemus caniculae aestus. Proinde die Saturni 13o Julii (a.d. III Idus Jul.), hora 15a (vel 3 PM., vel IX more majorum),  conveniemus in isto loco:





Sunset Cliffs Blvd & Ladera St, San Diego, CA 92107


Deinde ambulabimus secus litus, placide Latine colloquentes necnon pulchritudinem loci contemplantes. Fortasse autem parentes mei nobiscum erunt. Venite crebri!


Saturday, June 1, 2013

De conventiculo Junio et ascensione ad Montem Nigrum


Hodie, Kalendis Juniis, tres impavidi Latinitatis vivae gladiatores convenerunt in Villa Pinnaculorum (vulgo Rancho Penasquitos) ad Montem Nigrum ascendendum. Gressus autem velox linguas gladiatorum frenare non potuit, lepide omnibus Latine loquentibus. Cum pervenissemus ad montis cacumen, neminem illic invenimus qui photagrammata nostri caperent. Propterea machinulam photographicam meam instruxit quae, nullo  operante, ipsa caperet photogrammata. Dum pulchriores imagines nostri sint, conventiculum quidem jucundissum fuit.

Julia et Eliotus parati ad ascensionem.

In cacumine montis

Ibidem


Ex sinistris, Julia, Robertus, optima pars Elioti.