Monday, December 5, 2016

Saturday, November 26, 2016

Imagines conventiculi Novembris

Hodie a.d. IV Kal. Dec., quinque ex Grege Latino Didacopolitano gladiatores congregati sunt  ad ascendendum Montem Solitudinem: Alexander et Eliotus, et Hieremias et Jacoba et Robertus. Dum iter Latine colloquentes faciebamus, pulchrae  domus apparebant ante oculos nostros. Cum pervenissemus ad summum montem, reversi sumus ad autoraedas per aliam viam. Nobis vero redeuntibus, caelum obnubilabatur. Tandem coepit multum pluere. Nos autem proximi eramus ad autoraedas. Gratias, amici, ob jucundum conventiculum!
Ascensio per agrum

Pulchra domus columnis ornata

Gladiatores et palum!

Tuesday, November 15, 2016

Nuntius Conventiculi Novembris

Die Saturni 26o hujus mensis (a.d. IV Kal. Dec.), hora 13:00 (sive 1 P.M., sive septima more antiquorum Romanorum), hic congregabimur:

7739 Exchange Place, La Jolla, CA 92037

Map of 7739 Exchange Pl, La Jolla, CA 92037


Pacific Coast at La Jolla, CA, from Mount Soledad DSCN0203

Deinde usque ad summum Montem Solitudinem ascendemus. Ibi vero jam adfuimus abhinc quinque annis, sed per aliam viam (sunt enim plurimae) iter faciemus. Venite ergo crebri at bene calceati. Necesse enim erit per agrum transire.


Sunday, October 30, 2016

Peter Reginaldus Foster, celeberrimus praestantissusque Latinitatis cultor

Die Saturni, a.d. IV Kal. Nov., Milvaukiae in Visconsinia, magno cum guadio conveni Patrem Reginaldum Foster, O.C.D., peritissimum linguae Latinae virum, qui olim Romae documenta Vaticana in sermonem Ciceronis vertebat. Nunc autem deget in hospitio pro senibus. Per fere quidem XC minutos collocutus sum cum illo de variis rebus. O quam pulchre et perfecte loquitur! Mens enim ejus acutissima manet. Nuper enim edidit librum nomine Ossa Latinitatis Sola quo suam discendae Latinae viam doceret. Non autem oblitus sum de coetu nostro, gladiatores mei! Nam, cum illustravissem Gregem Latinum Didacopolitanum, petivi scriptum quoddam ab eo scribi pro nobis. Quod Pater Reginaldus benigne obtemperavit:

Avete, gladiatores! Reginaldus vos salutat.

Antequam autem discederem ad aeroportum, imago haec picta est.


Pater Reginaldus Foster. O.C.D. et ego.

Saturday, October 15, 2016

Imago conventiculi Octobris

Ex sinistris: Luca, Beata, Jacoba, Alexander, Eliotus, Robertus, Hieremias

Miramini, amici, quot gladiatores! Hodie, Kalendis Octobribus, grex noster congregatus est in campo Universitatis Californiae. Ambulavimus primum usque ad agrum ubi nonnulli more medii aevi induti exercebantur in pugna. Alii autem spectabant. Deinde ad cauponam ivimus. Gratias agamus Elioto qui invitavit novos antiquosque homines necnon benigne nobis sorbitiones obtulit.

Monday, October 10, 2016

Nuntius Conventiculi Octobris

Hoc mense, Grex Latinus Didacopolitanus congregabitur in campo Universitatis Californiae, ubi humanissimus nobilissimusque doctor Eliotus Wirshbovinus linguam Latinam fortunatos discipulos edocet. Venite ergo ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, 15o Octobris, (Idibus Octobribus) hora 13a (sive 1 P.M.). Ibi speramus plurimos Elioti nostri discipulos adfuturos.

Saturday, September 24, 2016

Imagines conventiculi Semptembris

Hodie, a.d. VIII Kal. Oct., gladiatores Latinitatis vivae Didacopolitani ambulaverunt secundum flumen Sanctum Didacum. Sicut in praeteritis conventiculis tres adfuimus, speramus autem fore ut numerus noster augeatur. Dum iter faciebamus, Eliotus interrogavit Hieremiam et me de rebus in aestate peractis. Hieremias ergo aliquid de tirocinio in jurisprudentia narravit, ego autem de itineribus in Italia et Graecia. Paucos quidem homines vidimus per ambulationem, plurimas autem aves. Terminum tandem adepti post brevem pausam sub tegmine arboris cujusdam, reversi sumus ad currus nostros.


Tres gladiatores
Flumen Sanctus Didacus
Ardea

Friday, September 9, 2016

XXVI Benhur: Dies certaminis appropinquat

lp26

Nuntius Conventiculi Septembris

Si bene valetis, gaudeo, amici carissimi. Nuper ex Italia reversus, ostendo vobis proximum gladiatorum iter. Die enim Saturni 24o Septembris, hora 13a (sive 1 PM),  congregati ubi viridis sagitta picta est, 

ambulabimus per antiquam viam secundum flumen Sanctum Didacum usque ad Oceanum. Ne obliviscamini umbraculi vel petasi.  

Map of Friars Rd & Old Sea World Dr, San Diego, CA 92109


River 022

Sunday, July 24, 2016

XXV Benhur: Qualis rex?

lp25

Imagines conventiculi Julii


Heri, a.d. X Kal. Aug., tres gladiatores convenimus ad ambulandum secundum flumen Sanctum Didacum. Indignus autem dux vester sero illuc pervenit propter defectum applicationis telephonicae, quae longe eum ab illo loco abduxerat. Tandem congregati iter cepimus. Eliotus autem admirabatur flumen aqua plenum in urbe sicca. Fortasse moles quaedam aquas retinet? Hieremias autem nobis ostendit novam versionem Latinam operis cujus titulus Alicia in Terra Mirabili. Circuitu peracto, aliquantulum ad mensam sedimus colloquentes usque ad finem conventiculi.

Per viam

Flumen Sanctus Didacus

Tres gladiatores

Saturday, July 9, 2016

Nuntius Conventiculi Julii

Die Saturni 23o Julii (a.d. X Kal. Aug.), hora 13a (sive 1 PM), congregabimur ad quadrivium hoc:

Camino De La Reina & Qualcomm Way
San Diego, CA 92108

Map of Camino De La Reina & Qualcomm Way, San Diego, CA 92108

Licet quidem vestrum autocinetum relinquere in via quae appellatur Camino De La Reina. Si autem malitis invenire aeram stativam, ite ad hanc officinam cursus publici: 2600 Camino Del Rio N San Diego, CA 92108

River 022

Deinde Latine colloquentes ambulabimus secundum flumen Sanctum Didacum. Etsi iter facile videtur, gladiatores semper parati sint.

Saturday, June 11, 2016

Imagines conventiculi Junii

Hodie, a.d. III Idus Junias, tres gladiatores congregati sumus in Agro Semitarum Missionis. Ab area stativa profecti, ambulavimus usque ad bivium.  Ibi consilium fecimus utrum ad lacum eundum esset an ascenderemus montem. Strenuus vero Eliotus maluit ascendere et nos cum eo. Hieremias quidem jentaculum nondum digessit. Postea autem melius se habuit. Deinde ambulavimus usque ad antiquam molem a fratribus Franciscanis constructam, quae aquam fluminis sancti Didaci adhuc retinet. Postremo, reversi ad aream stativam, vale diximus.

Lacus (credite mihi!)

Hieremias, servus vester, Eliotus (tectus)

Digitus meus apparet dum gladiatores adpropinquant ad molem.

Eliotus peritissimus de re piscatoria edocet Hieremiam.

Wednesday, May 25, 2016

Nuntius conventiculi Junii

Etsi, amici carissimi, non licuit nobis mense Majo convenire, profecto congregabimur mense Junio. Videbo ergo vos die Saturni 11o Junii, hora 11:30 in area stativa ista in Agro Semitarum Missionis:

East Fortuna Staging Area

32.8465465,-117.0296035

Map of East Fortuna Staging Area

Videtisne signum rubrum? Ibi plus minusve expectabo vos.


Mission-trails-regional-park

Deinde ambulabimus per facilia itinera facete colloquentes. Si placuerit, sumemus prandium prope lacum. Venite autem bene calceati atque capite cooperti.

Monday, May 23, 2016

Dialogus Promethei et Jovis

Primus dialogus deorum a Luciano scriptus, a Gulielmo Dindorfio in Latinam versus, atque a Viviparido Japonico artifice illustratus.