Monday, October 30, 2017

Errare humanum est

Amicus meus sacerdos nuperrime accepit diploma Latine exaratum. Miseram linguam Latinam! Duas enim mendas inveni.

  lectio_coram_-_Latin_certificate

Saturday, October 28, 2017

Imago conventiculi Octobris


Ecce imago conventiculi hodierni quod circa Lacum Miramarinum factum est. Adfuerunt Heremias cum uxore Josephina, Eliotus, Robertus. Qui per fere duas horas ambulaverunt secundum oram lepide colloquentes sub divo sereno.

Friday, October 27, 2017

Nuntius conventiculi Octobris

Amici, congregabimur ad Latine loquendum  cras die Saturni  28o Novembris,  hora 13:00 (sive 1 P.M.),apud Lacum Miramarinum (vulgo, Miramar Lake). Illic jam adfuimus. In area stativa, ubi sagitta in charta geographica indicat, vos expectabimus.


(21) Miramar Reservoir

Saturday, September 30, 2017

Imago conventiculi Septembris

Hodie, pridie Kal. Oct., convenimus tres gladiatores in horto qui nominatur Extensio Pinorum torreyanarum. Adfuerunt enim Eliotus, Alexander, ego. Adfuit autem Heremias noster quia uxor aegrotabat. Cui ex imo corde optamus  bonam valetudinem. Ambulavimus per hortum mirantes pulchras Pinos torreyanas et colloquentes praecipue de rebus academicis. Mense autem futuro veri similiter congregabimur prope domum Alexandri, cujus uxor paritura est.


Ex sinistris, Pinus Torreyana, Robertus, Eliotus, Alexander

Monday, September 18, 2017

Nuntius conventiculi Septembris

Pridie Kalendas Octobres, more hodierno die Saturni 30o Septembris, hora 13a (1 P.M.) congregabimur ante domum hanc:

13500 Mar Scenic Dr 
Del Mar, California


Map of 13500 Mar Scenic Dr, Del Mar, CA 92014


Deinde ambulabimus Latine colloquentes per hortum qui Extentio Pinorum Torreyanarum nuncupatur.


Etsi iter non videtur arduum, tamen via non est strata. Venite ergo caligati. Neque obliviscimini petasi vel umbraculi!

Caligae with nails

Elegi autem locum istum quia commodus erit mihi. Nam ante conventiculum, hora 10a, est mihi prope ministrandum Iliceti (vulgo Encinitas) in Missa Latine cantata propter festum divi Hieronymi, illius doctissimi atque de plurimis linguis peritissimi viri. Optatitissimi vero eritis, si adfueritis.


Saturday, August 26, 2017

Imagines conventiculi hodierni

Hodie tres gladiatores, Eliotus, Hieremias (cum uxore), ego tandem convenimus in Insula Portuensi ut Latine colloqueremur. Jam enim multi dies praeteriverant post novissimum conventiculum. Multa igitur enarranda nobis erant de vita nostra. Hieremias enim alacriter procedit per cursum disciplinae legalis. Eliotus autem, inter alia, nonnulla de infantia sua illustravit. Ego vero de itineribus meis et de defectu Solis locutus sum. Sic confabulantes celeriter ad finem conventiculi pervenimus et vale diximus. Ad proximum mensem, amici!

Heremias, gladiator ignotus (?!), Robertus

Eliotus et Hieremias et centrum urbis.

Monday, August 21, 2017

Nuntius conventiculi Augusti

Conveniemus, amici gladiatores, die Saturni 26o Augusti, hora 13:00 (1 P.M.),  in area stativa hac:

1910 Harbor Island Dr
San Diego, CA 92101

Map of 1910 Harbor Island Dr, San Diego, CA 92101

Deinde ambulabimus Latine colloquentes per Insulam portuensem, ubi optamus temperaturam non calidiorem futuram esse. Venite, crebri!

Harbor Island

Thursday, June 8, 2017

Saturday, May 27, 2017

Imagines conventiculi hodierni

Hodie, a.d. VI Kal. Jun., convenimus tres gladiatores, Eliotus, Hieremias (cum uxore), Robertus, apud Stationem Libertatis, ubi olim erant castra navalia. Deinde Latine loquentes ambulavimus circiter unam horam et dimidiam. Libenter vero audivimus de progressu Heremiae in jurisprudentia. Eliotus autem, sicut solet, ex sapientia sua margaritas plurimas donavit. 


Ante navem fictam
Eliotus protegit et se et Hieremiam.
Nos tres

Saturday, May 20, 2017

Nuntius conventiculi Maji

Hoc mense, amici, visitabimus Stationem Libertatis, apud quam nunquam ante adfuimus. Congregabimur igitur die Saturni 27o Maji, hora 13:00 (1 PM)  in area stativa hac:
Map of 2495 Truxtun Rd, San Diego, CA 92106


USS Recruit TDE-1
Navis ficta
Deinde procedemus per propinquum agrum de quolibet Latine colloquentes. Venite crebri!

Sunday, April 23, 2017

Imagines conventiculi Aprilis



Die Solis 23o Aprilis, a.d. IX Kalendas Majas, convenimus tres gladiatores, Eliotus, Matthias, Robertus in Convalle Pinnaculorum. Ibi ambulavimus per semitam versus orientem (nam adhuc partem occidentalem exploravimus), Matthia ob allergiam saepe sternuente. In fine autem semitae, Eliotus insignia dexteritatis exempla exhibuit. Primum enim ambulavit super tignum (vel trabem?). Deinde impavidus transivit per rivum. Tandem autem, reversi ad aream stativam, vale diximus.

Histrio sicut Maria Poppins 
...progreditur...



...progreditur...

...breviter haesitat...

salit!

Matthias, Eliotus, Robertus

Per aerem, per aquam... Quis continebit eum?

Monday, April 17, 2017

Conventiculum Aprile

Amici, die Solis 23o Aprilis, hora 13:15 (1:15 P.M.)  conveniemus ad hanc aream stativam:

Canyonside Community Park
12350 Black Mountain Rd, San Diego, CA 92129


Map of 12350 Black Mountain Rd, San Diego, CA 92129


Deinde Latine confabulantes ambulabimus  per Convallem Pinnaculorum  versus orientem. Nam  partem occidentalem jam visitavimus, numquam autem orientalem. Venite ergo apte calceati, cum petasis vel umbraculis.

Calceamenta muliebria inepta


Anthemiscotula
 Anthemis cotula

Saturday, March 25, 2017

Imagines de conventiculo extra refugium

Conventiculum hodiernum non placuit Elioto nostro. Nam primo tristes eramus propter absentiam amicorum. Deinde non erat aditus ad refugium, nisi solveremus 16 dollares. Propterea elegimus ambulare extra refugium. Tamen via rumorosior erat. Sed, me judice, conventiculum non fuit molestum. Adfuit enim novus homo, Matthias, qui, a Jacoba nostra invitatus, nunc in numeris gladiatorum inscriptus est. Vidimus praeterea rem ignotam atque miram quae super litus jacentem. Scitisne quid sit? Praesertim autem Latine collocuti sumus ut amicitiam refoveremus. 


Matthias, Jacoba, Eliotus, Robertus 
Robertus, Matthias, Jacoba, Eliotus



Jacoba super rem ignotam